

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 3: Versus 2
Et observabant.[BEDA.]Quia discipulos probabiliter excusaverat: ipsum observant, ut si in sabbato curet, transgressionis: si non curet, crudelitatis aut imbecillitatis arguant.Licet sabbatis benefacere.[ID.]Arguit, quod legis praecepta prava interpretatione violant, aestimantes in sabbato a bono feriandum, cum lex dicat, etc., usque ad similitudinem praeposuit de ove, et conclusit quodlicet sabbato benefacere.Animam.[ID.]Hominem totum per partem significat. Vel quia propter animam hoc faciebat, vel quod haec manus sanatio animae salutem significat.Perdere.[ID.]Non quod summe pius quemquam possit perdere, sed ejus non salvare est perdere. Sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod obduravit, sed obduratum non emollivit.